CAPUT III. Responsio abbatis Ioannis cur eremum reliquisset. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Anachoreticam disciplinam, quam me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius veneratione complector atque suscipio. In qua post triginta annos, quos in coenobii congregatione transegeram, ita alios viginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam vel mediocriter appetebant non usquequaque segnitie denotarer. |
2 | Sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius visum est, ut et promptior arrepti planioris propositi consummatio sequeretur, et minus esset de praesumptae sublimioris professionis difficultate periculum. Melius enim est devotum in minoribus, quam indevotum in maioribus professionibus inveniri. |
3 | Et idcirco si quid elatius, imo liberius, fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae vitio, sed aedificationis vestrae depromptum studio censeatis, quia vobis tam studiose quaerentibus nihil de veritate existimo subtrahendum. Arbitror enim instructionis vobis aliquid posse conferri, si, paulisper humilitate seposita, simpliciter omnem propositi mei patefecero veritatem. Confido enim quia nec apud vos de libertate dictorum cenodoxiae notam, neque apud conscientiam meam de suppressione veritatis quoddam mendacii crimen incurram. |